- CRUSTA
- CRUSTAapud Ciceronem, 6. Verr. Quae probârant, iis crustae aut emblemata detrabuntur, de vasis argenteis caelatis dicitur. Nempe cum haec modo caelarent figuris toris exstantibus, modo dimidiatis: illa emblemata, signaque ἔκτυπα et περιφανῆ; haec πρόςτυπα et crustae dicebantur, cum scil. velut adfixae imagines unum tantum latus ostenderent. Utraeque figurae exemptiles erant; et plerumque aliunde revulsae vasculis puris immittebantur: unde ab anaglyphis divisae. Qui proin vascula faciebant, Vascularii, qui emblemata iis illigabant, Caelatores, vel Toreutae dicti sunt: quibus accessit tertium genus Crustariorum Artisicum, qui crustas ex argento caelatas argenteis scyphis inducebant. Horum meminit Plin. l. 33. c. 12. Habuit et Teucer Crustarius samam: subitoque ars haec ita exolevit, ut soiâ iam vetustate censeatur etc. Operiebantur autem crustis illis caelatis scyphi, calices, alia vasa. Salmas. ad Solin. p. 1046. et 1048. De more parietes vermiculatis ad effigies animalium crustis depingendi vide infra voce Paries.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.